Carmina Burana - Die Vagantenbeichte

Die Vagantenbeichte Estuans intrinsecus ira vehementi in amaritudine loquor mee menti. factus de materia levis elementi folio sum similis, de quo ludunt venti. Cum sit enim proprium viro sapienti, supra petram ponere sedem fudamenti, stultus ego comparor fluvio labenti, sub eodem aere numquam permanenti. Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis; non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mei similes et adiungor pravis. Michi cordis gravitas res videtur gravis, iocus est amabilis dulciorque favis. quicquid Venus imperat, labor est suavis, que numquam in cordibus habitat ignavis. Via lata gradior more iuventutis, implico me vitiis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis. Presul discretissime, veniam te precor, morte bona morior, dulci nece necor, meum pectus sauciat puellarum decor, et quas tactu nequeo, saltem corde mechor. Res est arduissima vincere naturam, in aspectu virginis mentem esse puram;

RkJQdWJsaXNoZXIy MjA3NjY=